Propositis sequentibus dubiis Pontificia Commissio de Re Biblica ita
respondendum decrevit:
I. Utrum ad solvendas difficultates, quae in epistolis Sancti Pauli ahorumque
Apostolorum occurrunt, ubi de «Parousia», ut aiunt, seu de secundo adventu Domini nostri Iesu Christi sermo est,
exegetae catholico permissum sit asserere, Apostolos, licet sub inspiratione
Spiritus Sancti, nullum doceant errorem, proprios nihilominus humanos sensus
exprimere, quibus error vel deceptio subesse possit?
Resp. Negative.
II. Utrum prae oculis habitis genuina muneris apostolici notione et indubia
Sancti Pauli fidelitate erga doctrinam Magistri; dogmate item catholico de
inspiratione et inerrantia Sacrarum Scripturarum, quo omne id quod hagiographus
asserit, enuntiat, insinuat, retineri debet assertum, enuntiatum, insinuatum a
Spiritu Sancto; perpensis quoque textibus epistolarum Apostoli, in se
consideratis, modo loquendi ipsius Domini apprime consonis, affirmare oporteat,
Apostolum Paulum in scriptis suis nihil omnino dixisse quod non perfecte
concordet cum illa temporis Parousiae ignorantia, quam ipse Christus hominum
esse proclamavit?
Resp. Affirmative.
III. Utrum attenta locutione graeca «nos qui vivimus qui residui sumus» perpensa quoque expositione Patrum, imprimis Sancti Ioannis Chrysostomi,
tum in patrio idiomate tum in epistolis Paulinis versatissimi, liceat tanquam
longius petitam et solido fundamento destitutam reiicere interpretationem in
scholis catholicis traditionalem (ab ipsis quoque novatoribus saeculi XVI
retentam), quae verba Sancti Pauli in cap. IV, epist. I ad Thessalonicenses, vv.
15-17, explicat quin ullo modo involvat affirmationem Parousiae tam proximae ut
Apostolus seipsum suosque lectores adnumeret fidelibus illis qui superstites
ituri sunt obviam Christo?
Resp. Negative.
Laurentius Janssens, O.S.B.
Abb. tit. Montis Blandini,
Consultor ab Actis.